- BACURIUS vel BATURIUS
- BACURIUS, vel BATURIUSRex Iberorum, prope Caucasum, in ora maris Caspii habitantium, fidem Christianam, cum subditis suis, suscepit, tempore Constantini, a quo Comes domesticorum et Palaestinae praefectus constitutus est. Cum enim serva quaedam Christiana, quae in ula huius Regis degebat, uxorem filiumque eius a gravi morbo sanâsset, neque munera oblata accepisset, virtutem eius admiraricoepit. Mox in venatione subitâ tempestate spissâque caligine attonitus, eandem rogavit, ut Dei sui opem imploraret, pollicitus sehinc liberatum ei soli adhaesurum. Quod utrumque mox factum est, ipseque qui non nisi Catechumenus erat, erga populos sibi subiectos Apostoli munere functus est. Ruffin. l. 1. c. 10. Socr. l. 2. c. 6. Amm. Marcellin. l. 13. A. C. 327.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.